Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 91 Cic. Luc. 94 () >>Cic. Luc. 96

93'At vitiosi sunt soritae.' Frangite [Note] igitur eos si potestis, ne molesti sint;erunt enim nisi cavetis. 'Cautum est' inquit; 'placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur verbi causa tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere' (id est quod ab his dicitur ἡσυχάζειν [Note]). 'Per me vel stertas licet' [Note] inquit Carneades 'non modo quiescas. Sed quid proficit? sequitur enim qui te ex somno excitet et eodem modo interroget: 'quo [Note] in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt?' progrediere rursus quoad videbitur. quid plura; hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse. cuius generis error ita manat, ut non videam 30 quo non possit accedere. 94'Nihil me laedit' inquit; 'ego enim [Note] ut agitator [Note] callidus priusquam ad finem

-- --

veniam equos sustinebo, eoque [Note] magis si locus is quo ferentur equi praeceps erit. sic me' inquit 'ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo.' Si habes quod liqueat neque respondes, [Note] superbe; si non habes, ne tu quidem percipis. [Note] si quia obscura, concedo; sed negas te usque ad obscura progredi; <in> [Note] inlustribus igitur rebus insistis. si id tantum modo ut taceas, nihil adsequeris; quid enim ad ilium qui te captare vult, utrum tacentem inretiat te an loquentem? sin autem usque ad novem verbi gratia sine dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis, etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum; hoc idem me in obscuris facere non sinis. nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augendi nec minuendi quid aut primum sit aut postremum docet.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 91 Cic. Luc. 94 () >>Cic. Luc. 96

Powered by PhiloLogic